Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 5: Versus 11

Beati estis cum maledixerint.Hucusque generaliter sententias posuit quasi ad absentes, cum et ad praesentes pertinerent, nunc ad eos verba convertit (quamvis et hoc aliis conveniat), praedicens quanta pro nomine ejus essent passuri: quia dignitatem gradus eorum eis intimare volebat dicens:Vos estis sal terrae, vos estis lux mundi;ut ex tristibus humilitatem, ex laetis acciperent consolationem.Maledixerint.Antiqua translatio habet:Cum oderint vos homines, et dixerint omne malum, et expulerint.Idem tamen sensus in nostra, cum maledieta ex odio cordis fiant. Qui gloriam coeli optat, non timet opprobrium in terra; quantum quisque de laude hominum laetatur, tantum de opprobrio tristatur. Quem laus extollit, vituperatio deprimit: ubi quis quaerit laudari tantum apud Deum, non timet confundi in conspectu hominum.Mentientes.Hoc addit ne glorietur de quo vere mala dicuntur. Etiam addit:Propter me,quia aliquando falsa dicuntur, quod accedit temeritate hominum, non tamen propter Christum hoc patiuntur, quem non sequuntur.
(* Traductions européennes)